HISTORIA LIBRI II REGUM

CAPUT XII: De adulterio David, et morte Uriae, et poenitentia David

#II Reg. XI#II Reg. XXII

Factum est, anno vertente, eo tempore cum solent reges ad bella procedere, misit David, Joab, et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba. David autem remansit in Jerusalem. Accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem, et deambularet in solario. Viditque ex adverso Bethsabee uxorem Uriae filiam Eliae, filii Achitophel, lavantem se aqua frigida. Cujus specie inspiratus ad se vocatam cognovit, statimque sanctificata est ab immunditia sua, id est post coitum lavit se, vel concepit, et cessavit menstruus sanguis, quem natura dicitur reservare post conceptum in alimoniam fetus. Quidam tradunt eam tunc menstruatam esse, et ad tactum regis cessasse menstruum. Dicit Epiphanius, quod cum vocasset David Bethsabee, cognovit hoc Nathan in spiritu, et festinavit ad David, ut prohiberet, antequam veniret mulier, et impedivit eum Belial. Nam in via hominem occisum nudum vidit jacentem, et moram fecit ibi. Eadem nocte rex implevit peccatum, et luxit Nathan. Cumque accepisset eam David concepisse, revocavit Uriam armigerum Joab, secundum Josephum, ab expeditione, ut ingrederetur ad uxorem suam, et partus ei ascriberetur. Quaesivitque David ab Uria de statu belli, monens ut intraret ad uxorem, et paululum recrearet se. Non acquievit Urias, et dormivit cum servis. Quamobrem vocavit eum David iterum; et statuit eum secum in mensa, invitans eum ad pocula, usque ad ebrietatem. Sed nec sic concitatus est vir desiderio uxoris, et ait: Arca Domini, et Israel habitant in papilionibus, et Dominus meus Joab manet super faciem terrae, et ego ingrediar in domum meam? Per salutem tuam, rex non faciam rem hanc. Certus ego David quod non intraret, scripsit ad Joab quasi deliquisset in eum Urias, ut poneret ipsum in ea parte belli, in qua percussus interiret. Cumque tulisset Urias epistolam mortis suae, secundum mandatum regis interiit. Porro Bethsabee accepta morte viri sui planxit eum. Transactoque luctu vocavit eam David, et facta est ei uxor, et peperit ei filium. Tunc misit Dominus Nathan ad David. Qui proposuit ei paradigma de divite habente oves plurimas, qui rapuit pauperi vicino oviculam unam, quam habebat, ut ex ea praepararet cibos hospiti, qui supervenerat; et indignatus est rex in hominem illum, et dixit: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est, qui hoc fecit: Ovem reddet in quadruplum. Et respondit Nathan: Tu es vir ille. Uxorem Uriae accepisti tibi, et ut occultares adulterium, interfecisti eum gladio filiorum Ammon. Quamobrem haec dicit Dominus: Non recedet gladius de domo tua, usque in diem sempiternum. Ecce suscitabo super te malum de domo tua. Hoc ultimum factum est, quando persecutus est eum Absalon, primum vero in divisione regni post Salomonem. Et ait David ad Nathan. Peccavi Domino. Et descendens de throno consistorii sedit in terra, et tanquam vir Deicola coram omnibus confiteri peccatum suum non erubuit. Et ait Nathan ad eum: Transtulit Dominus peccatum tuum, non morieris, nec regnum amittes. Verumtamen filius, qui natus est tibi morietur, quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen Domini Dixerunt enim idololatrae, vel dicere potuerunt: Non est justus Deus Israel, qui Saul amovit de regno, et substituit David, cum David gravius quam Saul peccaverit. Percussit autem Dominus parvulum, usque ad desperationem vitae, et deprecatus est David Dominum pro parvulo, et jejunavit, et jacuit super terram, et noluit consolari. Accidit autem die septima ut moreretur infans. Et videns David servos mussitantes, intellexit quod mortuus esset. Quo accepto lota facie, et mutata veste intravit domum, et adoravit, et exhilaratus comedit, et admirati sunt servi, quod contra consuetudinem egisset, et ait ad eos: Cum adhuc viveret puer, flevi, et adoravi Dominum, ut viveret; eo mortuo, quare flerem? Nunquid potero revocare eum. Ego vado ad eum, ille vero non revertetur ad me. Hoc autem aiebat David, ut consolaretur Bethsabee, quia diligebat eam, et procedente tempore genuit ex ea filium, quem vocavit Salomonem, commisitque eum in manu Nathan, qui vocavit eum Ididam, id est amabilem Domino. Igitur pugnabat Joab contra Rabbath, et expugnavit eam. Misitque ad David dicens: Veni et cape civitatem, ne nomini meo ascribatur victoria. Et congregavit David omnem populum. Et profectus cepit urbem, et vastavit eam, et tulit diadema de capite Melchon, quod sonat rex eorum, et erat idolum Ammonitarum, et erant in diademate gemmae pretiosae, et auri talentum. Quod conflavit David, et formavit ex eo sibi diadema, in medio gemmarum statuens sardonicem incomparabilem. Porro reliquas civitates Ammonitarum vastavit, et multos de populo serravit vehiculis ferratis, et plures divisit cultris, et traduxit in typo laterum.